Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 432] appellabat ἀκροατικά. [35] ᾿εξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur, [3] in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant. [4] Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. [5] Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat. [6] Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii “exoterici” dicerentur, partim “acroatici.” [7] Eos libros generis “acroatici” cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam 1 omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.