Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 402] haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: [6] “A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit 1 in ' Euripo,' subit in ' Aemilio.' Si quis putat praeire u in his verbis: ' Valerius,' Vennonius,' ' Volusius,' aut i in his: ' iampridem,' iecur,' 'iocus,' 'iucundum,' errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.” [7] Item ex eodem libro verba haec sunt: “Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine 'anguis' et 'angari' et 'ancorae' et 'increpat' et 'incurrit' et 'ingenuus.' In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.” [8] Alio deinde in loco ita scriptum: “Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae 2 qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.