Liber Decimus
I
[1arg] “Tertium”ne consul an “tertio” dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, 1 quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. [2] In his scriptum fuit me illi iam “tertium” scripsisse. [3] Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur “tertium” ac non “tertio” scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, “tertium” ne “consul” et “quartum” an “tertio” et “quarto” dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset “tertio” et “quarto consul,” non “tertium quartum” que; idque in principio libri III. 2 Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum “septimo” consulem dixisse. [4] Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur; [5] nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.