Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 374] quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus: “Vidistis,” inquit Taurus, “non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat vis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese violentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.” [4] Tum e sectatoribus Tauri invenis, in disciplinis philosophiae non ignavus, “Si tanta,” inquit, “doloris acerbitas est, ut contra voluntatem contraque iudicium animi nitatur invitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saevientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? Cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?” [5] Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, “Si iam amicus,” inquit, “hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum Stoica 1 potius; est enim pleraque et sibi et nobis ”
1 Stoa, Thysius; Stoica, MSS.; Stoa potius portica or secta, suggested by Hosius (but cf. Porph. on Hor. Epist. i. 1. 16–17).
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.