“[p. 160] vadimonium capite obvoluto stitisses?” [2] Recte quidem ille “stitisses” scripsit; sed falsa et audaci emendatione editores 1 “e” scripto per 2 libros “stetisses” fecerunt, tamquam “stitisses” vanum et nihili verbum esset. [3] Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant “stitisses” dictum a Catone, quoniam “sisteretur” vadimonium, non “staretur.”
XV
[15arg] Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.APUD antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti. [2] A convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur. [3] Sed postquam suboles civitati necessaria visa est et ad prolem populi frequentandam praemiis atque invitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus