[p. 382] tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur, [4] varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium, aut sincerarum aut aegrarum, philosophi pertractatio." [5] Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem quae maxima est non verba parere, sed silentium. [6] “Idcirco,” inquit, "poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi attonitos et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus:
῝ως φάτο: τοὶ δ᾽ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ,
κηληθμῷ δ᾽ ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.
II
[2arg] Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.EQUUS Alexandri regis et capite et nomine “Bucephalas” fuit. [2] Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. [3] Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. [4] Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in