[p. 186] superbiam circumspiciens despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. [6] Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt et conserebantur iam manus. Atque ibi vis quaedam divina fit: [7] corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni. [8] Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem hostium ferocissimum vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus. [9] Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam. [10] Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In eius statuae capite corvi simulacrum est, rei pugnaeque quam diximus monimentum.
XII
[12arg] De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.UT “formidulosus” dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut “invidiosus” et qui invidet et