[p. 410] itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.
XV
[15arg] Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodi saepenumero usus est: “celatim,” “vellicatim,” “saltuatim.”CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: “cursim,” “properatim,” “celatim,” “vellicatim,” “saltuatim.” [2] Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: “Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit.” Item alio in loco: “Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.”