[p. 302] in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
II
[2arg] Quod “elegantia” apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.“ELEGANS” homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit. [2] Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus. Ex quo libro verba haec sunt: “Avaritiam omnia vitia habere putabant; sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur”; [3] 1 ex quibus verbis apparet, “elegantem” dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset. [4] Postea “elegans” reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit: “Crassus,” inquit, “erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.” [5] Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: “Vestiri,”