[p. 66]
III
[3arg] Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis “aufugio” et “aufero”; et an in verbo “autumo” eadem istaec praepositio esse videri debeat.LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator. [2] In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec “aufugio” et “aufero” composita quidem esse ex praepositione “ab” et ex verbis “fugio” et “fero,” sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in “au” syllabam coeptumque esse dici “aufugio” et “aufero” pro “abfugio” et “abfero”— [3] cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit: “Haec,” 1 intuit, “praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.” [4] Invenimus autem in conmentario Nigidiano, verbum “autumo” compositum ex “ab” praepositione et verbo “aestumo” dictunque intercise “autumo” quasi “abaestumo,” quod significaret “totum aestumo,” tamquam “abnumero.” [5] Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius. [6] “Autumo” enim non id solum significat, “aestumo,” sed et “dico” et “opinor” et “censeo,” cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque