[p. 262] potentissimum esse in ea confectione; [3] ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, [4] quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. [5] Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit. [6] Huius regis antidotus celebratissima est, quae “Mitridatios” vocatur.
XVII
[17arg] Mitridatem, Ponti regem, quinque 1 et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. [2] Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque 2 et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.