Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 444] nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet.” [6] Ibi ille amicus ridens, “Amabo te,” inquit, “vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur 'pluria' sive 'compluria,' nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.” [7] Atque ille nimis arroganter “Tibi,” inquit, “habeas auctoritates istas, ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas, atque huic rationi respondeas. [8] Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum ' a' habet ' i' litteram, sicuti 'meliora, maiora, graviora.' Proinde igitur 'plura,' non ' pluria,' dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo 'i' littera sit ante extremum 'a'.” [9] Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, “Sinni,” inquit, “Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis. [10] Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est ' Pluria, non plura dici debere.' [11] In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria' Latinum esse, ' plura' barbarum. Ad Capitonem igitur te dimittimus. [12] Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,' [13] pluria sive ' plura' absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.” [14] Huius opinionis Sinnianae id quoque
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.