Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 242] Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est: [2] accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus 1 laniandum sponte sua obiicere sese et dedere. [3] Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum 2 chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur “robur,” imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. [4] Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium. [5] Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri 3 cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse. [6] His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; [7] vel illud quale est quod idem Plinius in decimo
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.