[p. 182] habuit—: “Aliud est ' properare,' aliud ' festinare.' Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.” [3] Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: “' Festinat,'” inquit, “a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.” [4] Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba “festinare” et “fari” eadem videri debeant. [5] Commodius autem propiusque visum est, “festinare” esse quasi “fessum esse.” Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
XV
[15arg] Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.THEOPHRASTUS, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.