[p. 114] Caecílio palmam Státio do mimico.
Plautús secundus facile exuperat céteros.
Dein Naévius, qui férvet, pretio in tértiost.
Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio.
Post insequi Licinium facio Atilium.
In séxto consequétur hos Teréntius,
Turpílius septimúm, Trabea octavum óptinet,
Nonó loco esse fácile facio Lúscium.
Decimum áddo causa antiquitatis ÉEnnium.
XXV
[25arg] De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit “recentatur” pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est “denuo nascitur atque iterum fit recens.” Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:
Iam iam albicascit Phoebus et recentatur[2] Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est 'dulcius reddere,' in his versibus:
Commune lumen hominibus 1 voluptatis. 2
Quapropter edulcare convenit vitam
Curasque acerbas sensibus gubernare.