[p. 114] praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit 1 “inde uti iam” pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est. [17] Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, “indutiae,” inquit, “dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, 2 hoc est initus atque introitus.” [18] Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.
XXVI
[26arg] Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. [2] Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem. [3] Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram,