[p. 268]
XX
[20arg] Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris 1 coagmentisque verborum scite modulateque apta, 2 exercendi gratia in Latinam orationem versa.Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. [2] Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus. [3] Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει: αὐτὴ ἐφ᾽ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά: οἷον ὃ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πίνειν ἢ ᾁδειν ἢ διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθ᾽ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλ᾽ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη: καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν: οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ὁ ῎ερως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ᾽ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν. [4] Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi “Heus,” inquit, “tu, rhetorisce,”—sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,—“videsne,” inquit, “ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione devinctum? [5] Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos,” inquit, “tamen numeros ”