“[p. 280] est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.' [3] At si scyphus,” inquit, “argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum'” ; [4] disseritque ac dividit subtilissime quid “dimidium” “dimidiato” intersit, [5] et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum,sicuti pars quae deest ei vaso non “dimidiata” dicenda est, sed “dimidia.” [6] Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: “dimidiatum” est quasi “dismediatum” et in partis duas pares divisum, [7] “dimidiatum” ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit; [8] “dimidium” vero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. [9] Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si “dimidiam fabulam” aut “dimidium librum” dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est “dimidium” dicis. [10] Itaque Lucilius eadem secutus:
Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,et alio loco: