Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 312] “genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.” [10] “Rem,” inquit Favorinus, “plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere. [11] Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.” [12] Ac deinde ita exorsus est: “Si,” inquit, “ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi ' homo ' sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit 'penus' dicas, non ut aliquid ex penu nomines.” [13] Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, “philosophias,” inquit, “ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex 'penu' sit aut quibus verbis 'penus' definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.” [14] “Scire,” inquit ridens iam Favorinus, "quid 'penus' sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. [15] Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum. [16] Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.