[p. 316] eructum et fetidum potare, “Hic,” inquit, “eques Romanus apludam edit et flocces bibit.” [4] Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. [5] Legerat autem ille “apludam” veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. [6] Item “flocces” audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. [7] Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: “Rogo, praetor,” inquit, “subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur?” Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: “bovinator est.” [8] Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens: [9] “Non enim Lucilium,” inquit, “legistis, qui tergiversatorem ' bovinatorem' dicit?” Est autem in Lucili XI. versus hic:
Si tricosus 1 bovinatorque ore improbus duro.