[p. 266] calamitosis ortum dicique solitum: “Ille homo habet equum Seianum.” [7] Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: “aurum Tolosanum.” Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia 1 Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit. [8] Hunc equum Gavius Bassus vidisse se 2 Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo. [9] Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus “spadix” dicitur.
X
[10arg] Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα 3 appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit. [2] “Is namque numerus,” inquit, “septentriones maiores ”