Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 170] pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. [12] Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit; [13] nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent. [14] Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret. [15] 'Adsiduus' in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, 1 id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.” [16] Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: “Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.