[p. 192] hostes et cum timentur. [14] Itaque Sallustius in Historia prima “metum Pompei” dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: “Id bellum excitabat metus Pompei victoris, Hiempsalem in regnum restituentis.” [15] Item alio in loco: “Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.” [16] “Iniurias” itidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia. inventu. [17] Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis:
et vulnere (inquit) tardis Ulixi,cum diceret “vulnus,” non quod accepisset Ulixes, sed quod dedisset. [18] “Nescius” quoque dicitur tam is qui nescitur, quam qui nescit. [19] Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur. [20] “Ignarus” aeque utroqueversum dicitur, non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. [21] Plautus in Rudente:
Quae ín locis nésciis néscia spé sumus.Sallustius: [22] More humanae cupidinis ignara visendi. Vergilius:
ignarum Laurens habet ora Mimanta.