[p. 240] adtendat, duo ista verba “properare” et “maturare” tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
Frigidus agricolam si quando continet imber,Elegantissime duo verba ista divisit; [7] namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, “maturari” potest; per serenas, quoniam tempus instat, “properari” necessum est. [8] Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius “praemature” factum id dicitur quam “mature,” sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:
Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
Maturare datur.
Adpetis dominátum demens praémature praécocem,[9] in quo versu animadvertendum est quod “praecocem” inquit, non “praecoquem”; est enim casus eius rectus non “praecoquis,” sed “praecox.”
XII
[12arg] De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae.LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse