Liber Tertius
I
[1arg] Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. [2] Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: “Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et 1 insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur,” [3] tum Favorinus me aspiciens “Quo,” inquit, “pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum reperio.” “Et ego,” [4] inquam, “longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.” [5] Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse