[p. 170] “coegi” correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est “cogo.”
XVIII
[18arg] Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii 1 complusculi servitutem servierunt.PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. [2] Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. [3] Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. [4] Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. [5] Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. [6] Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt. [7] Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii “Cynicas,” ipse appellat “Menippeas.”