Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 118] conversus, 'interim,' inquit, 'dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.' [10] Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem. [11] Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi “affectus” vel “affectiones,” Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior “ira” dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.