Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 350] dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio 1 voluisse homines deducere. [11] Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. [12] Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: ᾿αριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν [13] τοὺς πυθαγορικούς: χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. ᾿ακαλήφη autem est animal marinum, quod “urtica” appellatur. Sed et piscibus mullis 2 abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit. [14] Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita 3 haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.