Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 314] qui 'sapientes' appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit 'penus.' [17] Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: ' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias 1 aut liberum patrisfamilias aut familiae 2 eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non 3 facit, causa paratum est. .. , ut Mucius ait, “penus” videri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, “penus” non sunt; sed ea potius, quae huíusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, “penus” dicta est.' [18] Haec ego, " inquit, “cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo 4 vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.” [19] Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque. [20] Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.