Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 116] et “haec ego,” inquit, “super irascendo sentio; [4] sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias. [5] Plutarchus,” inquit, "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. [6] Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse ut vapulet, 1 nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit [7] , neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, 2 sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque περὶ ᾿αοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. [8] tum Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. [9] Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent.' Et simul ad eum qui caedebat
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.