Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 404] oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam 'citra' quod est, id extra est; qui autem potest 'intra' esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, 'citra oceanum' esse dici posset vel ' ante oceanum'; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.” Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est. [21] Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus “intra modum,” ut “intra Kalendas” dicunt qui dicere “citra Kalendas” volunt. [22] Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: “Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, 1 qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam 2 non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.” [23] “Modice” dixerat “hoc faciam,” 3 id est cum modo aequo et pari; [24] deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: “aut etiam intra modum,” per quod ostendit minus sese id facturum esse quam quod fieri modice videretur; id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.