“[p. 158] advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.”
XIII
[13arg] Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve “liberos” multitudinis numero appellarunt. [2] Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus. [3] Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit. [4] Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: “Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.” [5] Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: “Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque 1 quem virile secus tum 2 in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.”
XIV
[14arg] Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, “stitisses vadimonium” per i litteram dicit, non “stetisses” ; eiusque verbi ratio reddita.IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Tiberium Exulem, scriptum sic 3 erat: “Quid si ”