Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 438] consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. [7] Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps. [8] “Adrogatio” autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. [9] Eius rogationis verba haec sunt: “Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.” [10] Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt; quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni 1 subiciant. [11] Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit. [12] Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant. [13] “Alioquin,” inquit, “si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a 2 domino per praetorem dari in adoptionem potest.” [14] Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse. [15] Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.