previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 294]
χαῖρε γυνὴ φιλότητι: περιπλομένου δ᾽ ἐνιαυτοῦ
τέξεις ἀγλαὰ τέκν᾽, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ
᾿αθανάτων.

[16] Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; [17] alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ nonconfectoesseanno,” sedadfecto.”

[18] In qua re verbo usus est non vulgariae significationis. [19] “Adfectaenim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac 1 fecit, 2 quam dixit De Provinciis Consularibus.

[20] Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος: οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus verbis significat, quod

1 oratione, ς; hoc, ω.

2 fuit, R. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: