Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 406] [4] Lis namque inter eos et controversia super pacta mercede haec fuit. [5] Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. [6] Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo primo die causam apud iudices orasset et vicisset. [7] Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et 1 in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, [8] ut tum existimabat, astutum; petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur. [9] Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: “Disce,” inquit, “stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te. [10] Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.” [11] Ad ea respondit Euathlus: “Potui,” inquit, “huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer. [12] Sed maius ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.