Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 26] iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve 1 aliquo cognita liquido et comperta sit, neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea quae sciens venit iudicare, an secundum ea quae aguntur? [15] Id etiam,” inquit, "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere? [16] Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea quae dicto quaesitoque opus est dicere et quaerere, etiamsi cuius ea dici quaerique interest neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare. [17] "Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis, rem causamque de qua cognoscit interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus, ex iis quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui. [18] Nam qui iudices, “inquit,” acres atque celeres videntur, non aliter existimant rem qua de agitur indagari
1 casuve, Cramer; casuque, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.