[p. 6] e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet; [10] et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, “Perendie,” inquit, “sese sistant illo in loco.” Atque ita factum; [11] die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo 1 die in arce eius oppidi ius dixit.
II
[2arg] De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum antiquarum.TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. [2] Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. [3] Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali “cor” dixisse genere masculino. [4] Verba Caeselli subiecta sunt: “Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali 'quem cor' dixit.” [5] Ascripsit deinde versus Ennii duo:
Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?