[p. 254] divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. [2] Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, “Nihil interest,” inquit, “quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus.”
VI
[6arg] De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit. [2] “Si super palmae,” inquiunt, “arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque” ; [3] “propterea,” inquit Plutarchus, “in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.”
VII
[7arg] Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris