[p. 302] censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. [7] Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum 1 senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt: [8] “Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.” [9] Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:
Caput sine lingua pedari sententia est.[10] Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro “pedariis” “pedaneos” appellant.
XIX
[19arg] Qua ratione Gavius Bassus scripserit “parcum” hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.APUD cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum. [2] In quo ita scriptum fuit: “'Parcus' composito vocabulo est dictus, ”