“[p. 326] videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit. [3] At cum ego,” inquit, “aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut qui id diceret duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere.”
XIII
[13arg] Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium. [2] In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert. [3] Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: “Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.” [4] Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus. [5] Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius