[p. 156] [10] Praeterea in Anna Peranna “gubernium” pro “gubernatore” et “planum” pro “sycophanta” et “nanum” pro “pumilione” dicit; quamquam “planum” pro “sycophanta” M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit. [11] Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, “botulum” pro “farcimine” appellat et “hominem levennam” pro “levi.” [12] Item in Necyomantia “cocionem” pervulgate dicit, quem veteres “arillatorem” dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio;[13] Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; “emplastrum” enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti. [14] Verba ex eo mimo adposui:
Séx aediles viderat.
Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.
VIII
[8arg] Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod “axioma” dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς. [2] Tum, quia in primo