“[p. 150] sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit; [3] detractio enim significandi est doloris, non,” inquit, “dolentis.” [4] Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus [5] in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum verborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.
X
[10arg] Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.SERVIUS SULPICIUS, iuris civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum “favisae Capitolinae.” [2] Varro rescripsit in memoria sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem 1 conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam “favisae” impedissent. [3] Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub