[p. 338] [4] Itidem Plautus “pulveret” dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit:
Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo.[5] In Asinaria quoque “contemples” dicit pro “contempleris”:
Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.
Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua.Cn. Gellius in Annalibus: [6] “Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.” [7] M. Cato in Originibus:“Eodem convenae conplures ex agro accessitavere. [8] Eo res eorum auxit.” Varro libris quos ad Marcellum De Lingua Latina fecit: “In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant,” “mutant” 1 inquit elegantissime pro “mutantur.” [9] Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: “Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.” [10] Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: “muneror te” pro “munero” et “significor” pro “significo” et “sacrificor” pro “sacrifico” et “adsentior” pro “adsentio” et “faeneror” pro “faenero” et “pigneror” pro “pignero” et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.