“[p. 296] quidem,” inquit, “argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet. [13] Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet. [14] Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.” [15] Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant. [16] Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
II
[2arg] Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoriaSATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, “remittentes animum”— nam “remittere,” inquit Musonius, “animum quasi amittere est”—, [2] sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. conueniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. [3] Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae quaestionis ponebat librum