“[p. 382] et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione— qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit—sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum. [14] Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.” [15] Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.
VI
[6arg] De aenigmate.QUAE Graeci dicunt “aenigmata,” hoc genus quidam ex nostris veteribus “scirpos” appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt: [2]
Semel minusne an bis minus sit, nescio;[3] Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier,
Iovi ipsi regi noluit concedere.