[p. 222] causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. [3] Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam “si deo, si deae” immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset. [4] Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. [5] Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt: [6] “Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.” [7] Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.
XXIX
[29arg] Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilisAESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos