Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 4] eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. Ergo et illa, quae victu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam ratione victus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit. Sed cum omnia medicamenta propria facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum videtur ante proponere et nomina et vires et mixturas eorum (capp. I-XXV), qui minor ipse nobis curationes exsequentibus mora sit.
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta vel Cimolia vel figularis, misy; frigida aqua, vinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex iisdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea. Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.