Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 452] oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra (7) posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
28 Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori volvae opposita est; si ex ulcere, caro idem replevit.— Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis inci-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.