Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 178] valetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea vacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex viribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint. Denique si certa membra perfricantur,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.