Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 62] adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent. Item si vulva dolens somnum prohibet, croci P. = =; anesi, murrae, singulorum P. 1; papaveris lacrimae P. III; cicutae seminis P. zorkZZZ VIII miscentur excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur. Ad iecur sanandum nitri P. = -; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. 1 melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat. Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones. Ad thoracis nardi P. 1; turis, casiae, singulorum P. III; murrae, cinnamomi, singulorum P. VI; croci P. VIII; resinae terebenthinae P. = -; mellis heminae tres. Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. zorkZZZZ =; castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur. Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. =; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. = -; cinnamomi, castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.